monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi: tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere, quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae nobis potuerunt obrepere.
2 Nescio quo enim modo praeter imprudentiae calginem, quae me circumfundit, unumquemque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant.
3 Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum quia alieno examinanda iudicio, non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, et discutere omnes scrupulos malevolentiae.